De littera O SHOW APPARATUS
398 | Inter Osculum et pacem. Pacem amicis filiis osculum dari dicimus: uxoribus basium, scorto suavium (Al. savium]. Item osculum charitatis est, basium blanditiae, suavium voluptatis. Quod quidam etiam versibus his distinxit: Basia coniugibus, sed et oscula dantur amicis: Suavia lascivis miscentur grata labellis. |
399 | Inter Occasionem et opportunitatem. Convenienter in litteris ponitur, occasio arrisit. Opportunitas se praebuit, vel secunda successit. |
400 | Inter Observationem et observantiam. Observatio curae, doctrinae et artis est, observantia vero cultus et religionis est. |
401 | Inter Opus et operationem. Opus dicitur ipsum quod fit, operatio autem ipsa rei actio est. |
402 | Inter Omne et totum. Omne ad multitudinem et ad numerum pertinet: ad numerum, ut omnes homines; ad multitudinem, ut omnis familia, omnis exercitus, omne pecus dicimus. Totum vero ad magnitudinem pertinet, ut totum corpus, tota terra, totum coelum. Ergo totus homo, si ad corpus referamus; omnis homo, si de universis. Proinde omne in diversis partibus ponitur, totum autem sine partibus debet esse. |
403 | Inter Orare et exorare. Orare est poscere; exorare, impetrare. |
404 | Inter Obesse et officere. Qui obest nocet, qui officit vult nocere. |
405 | Inter Officere et inficere. Officere est alicui velle nocere, inficere colorem mutare. |
406 | Inter Olet et redolet. Olet res, vel male, vel bene; redolet tantum bene. |
407 | Inter Oracula et delubra. Oracula templa sunt ubi oratur, unde et responsa redduntur. Delubra autem templa fontes habentia ad purificandos et abluendos fideles. Et inde delubra a diluendo appellata. Unde et prius haec loca altaria non habebant, ut tantum delubra essent, non templa. |
408 | Inter Orbum et caecum. Orbus est qui filios amittit, caecus est qui oculos perdit. |
409 | Inter Occidit et occidit. Occidit, correpta media, eum qui mortuus est significat; occidit autem, producta media, eum qui interficit. |
410 | Inter Oleam et olivam auctores ita distinguunt, ut olea sit fructus, oliva arbor, quia multitudo dicitur olivetum, ut quercetum et pometum. Enimvero sine discrimine poetae et oleam et olivam pro fructu saepe posuerunt. Sed consuetudo obtinuit olivam fructum dicere. Nec vetat quominus et arboris et fructus idem nomen sit. |
411 | Inter Odorum, odorabile et odoriferum. Quod enim per se odorem mittit odorum est, odorabile vero, quod aliunde accipit odorem; odoriferum, quod odorem sequitur. |
412 | Inter Operam et opera. Operam, quae sit; opera vero, quod fit. |
413 | Inter Ostium et hostiam. Ostium quod aperitur, hostia sacrificium. |
414 | Inter Ortus et hortos. Ortus processus, hortos agros dicit. |
415 | Inter Oblitum et oblitum. Oblitum, correpte, perfusum; oblitum, producte, immemorem. |
416 | Inter Offerre et inferre. Offerre est ultro praebere, inferre importare. |